- CURCUBA seu CURCUMA
- CURCUBA seu CURCUMAmediae et infimae Latinitati lorum vel funis est. Lexicon Arabico-Lat. Curcuba lorum. Unde Curcubae Isidoro sunt spirae funium; atque hinc cypero Curcubae vel Curcumae nomen inditum, quod funes ex eo in Graecia torquerentur. Hesych. Κύπειρα χο νία, funes ex Cypero torti. Nisi forte κύπειρον is sumpsit pro quolibet iunco, speciem pro genere usurpans. Putat itaque Salmasius verius ita vocitatam vulgo cyperi radicem, ab inaequalitate eius, qualis in lupatis equorum cerneretur. Namque multis nodis ferreis olivarum instar, ac sibi cohaerentibus, lupata olim facta esse hodieque fieri notum. Curcuma autem frenum vel lupatum proprie significat. Hesych. idem; εν κημῷ, εν κουρκούμῳ. Vergetius de Arte Veterin. Curcumam constrictam oportet impom, ne depravet dentes et labia. Achnes δεσμῶν σιδηρὼν, ἤτοι κουρκούμων etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1001. Auctor Anonymus Historiae Orbis Terr. Geogr. et Civ. Crocum Indicum, radicem esse Curcumae nomine alias notam, addit. c. de Commerciis §. 8. ubi de Aromatibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.